Ritter Markwart von Bederkesa genannt Grimme allein (mit seiner Ehefrau Gertrud) beurkundet, dass Graf Johann II. von Oldenburg ihm die Güter in Lehe (Le) mit dem Rechte des Wiederkaufs verkauft hat. In dieser Form erscheint im Mittelalter die Verpfändung, die aber in diesem Falle nur unter der Bedingung gelöst werden soll, dass die Gründung in Skapen ihren Fortgang nimmt. - Siegelankündigung des Ausstellers. Marquardus miles de Bederkesa dictus Grimme omnibus presentia visuris salutem in domino sempiternam. Scire cupimus singulos ac universos, quod nos una cum uxore nostra Gertrude ac veris heredibus nostris bona in Le sita a nobili viro comite Johanne de Aldenborg ad nos vero emptionis titulo devoluta amore dei et beate dei genitricis virginis Marie, beati Johannis babtiste, Johannis ewangeliste ac venerabilium virorum silicet fratrum Predicatorum Bremensium ad instantiam plenam facultatem comiti antedicto eadem bona in Le concedimus reemendi, tali tamen conditione apposita, si claustrum sororum ordinis fratrum Predicatorum in Scapen processum habuerit secundum ordinationem privilegiorum super hoc confectorum, que in ipsis plenius continetur. Si vero, quod absit, a comite Johanne vel aliquo suorum dictum claustrum inpediri contigerit, gratiam reemendi per presentes quam feeimus, revocamus. In huius ordinationis testimonium presentem litteram appensione sigilli nostri fecimus roborari. 1294 Mai 04, Bederkesa (Datum Bederkesa anno domini MCC nonagesimo quarto in crastino Inventionis sanete crucis)